- AGRARIAE
- AGRARIAEvigiliae seu excubiae. Modestus de Vocabulis Militar. Sive ad vigilias vel agrarias faciendas, sive ad opus aliquod, vel ad cursionem campi exeunt milites etc scriptor Tacticus, post Notit. Imper. c. penult. Vigiliis et agrariis exercendis. Hinc vigilias et Agrarias iungit quoque Vegetius l. 2. c. 22. et l. 3. c. 8. facitque mentionem Stationum agrariarum, Amm. Marcellin. l. 14. 16. 25. 31. A verbo agrare, quod idem ac compositum, peragrare, περινοςτεῖν περιέρχεςθαι, et apud recentiores Graecos ἀγραρἐυειν: circuire. Hesycb. ἀγραρἐυεις, περιέρχῃ, etc, Inde Agrariensesin in l. un. Cod. Theodos. de Lusoriis Danubii , navigii species: sic dictae, quod agrarias, i. e. vigilias et excubias exercerent. Quomodo Byzantini quoque ἀγράρια vocabant naviculas aut lembos; quibus Imperatores fretum Constantinopol. emetiebantur, cum peregre ibant et in suburbana palatia secedebant, de quibus non semel Constantinus Porphyrog. de Administr. Imperii c.51. et Anna Comnena l. 6. et. 7. Sed et erant Agraria, naves piscatoriae, ἁλιευτικὰ ἀλράρια apud Theophanem; eadem quae Nicetae, τὰ πρὸς ἰχθύων ἄγραν, piscium capturae inservientes, in Isaacio Angelo l. 1. num. 6. Car. du Fresne Clossar. Vide quoque Henr. Vales. de vocis etymo, et Salmas. ad Spartian. c. 13. nec non infra aliquid, ubi de Lusoriis navibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.